1333 September 13. Brieg Steuerprivileg. In nomine domini amen. Quod decrevit mayestas principum, firmiter et stabile debet permanere, bine est, quod nos Boleslaus dei gracia dux Slesie et dominus Legniczensis ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam hujus scripti testimonio volumus devenire, quod fideles nostri consules et cives civitatis Bregensis necnon universitas civium ibidem exigente magna nostra necessitate nobis in quadam summa pecunie pro redemcione municionum nostrarum sunt adjuti, quam quidem pecuniam, ut informamur, nobis cum eorum magnis dampnis et gravaminibus pariter et jacturis compararunt. Nos igitur volentes eos, ut expedit, nostris ducalibus gratuitis et beneficiis nobis innatis largiter consolari, cum ipsos speciali favore pre ceteris nostris amplectimur, promittentes namque dictis nostris consulibus et civibus universis Bregensibus, quod (neque) nos neque nostri legittimi successores eos exnunc et ipsam civitatem et omnes eorum concives tam in civitate quam in foribus civitatis in villis residentes et contributiones cum ipsis nobis facientes pro hujusmodi subsidio vel juvamine tarn in generali quam in speciali a personis nobis dandis temporibus vite nostre nullatenus requiremus nec eciam personam vel personas pre aliis personis depactemus sigillatim, nec nunquam tales decetero graves petitiones, ut jam et actenus exegimus, in eorum gravamen dirigemus ad eosdem, nec decimam marcam, nec a marca dimidium fertonem, nec duos scotos, nec lottum, nec scotum, nec grossum, ymmo nullum penitus denarium a numero marcarum ab ipsis petere debemus, nec non aliquam solutionem ab eorum pecoribus, vel equis, vel pecudibus aliqualiter exigemus quovismodo, sed simpliciter inniti debemus et volumus nostris veris solucionibus, videlicet ducentarum marcarum, quas nobis ab antiquo singulis annis solvere sunt astricti, circa quas ducentas marcas nos et nostri predicti successores dictos consules et cives nostros Bregenses dimittere sine dolo promittimus nunc et in perpetuum volumus pariter et conservare, prout in litteris nostris ipsis desuper traditis plenius et luculencius continetur. Ut autem hec donacio seu sollempnis accio per nos et nostros successores legittimos non possit aliqualiter inposterum calumpniari vel irritari, presentes ipsis sub nostro sigillo majori fecimus dari roboratas. Actum et datum Brega ydus septembris anno domini M°C°C°C° tricesimo tercio, presentibus nostris fidelibus Vincencio de Schiltberg, Hentzcone de Pogrella, Borutha de Stanchow, Gnevemiro filio suo, militibus, Nycuscone de Schiltberg, Thammone de Poschwitz, nostro prothonotario, Henrico judice curie Bregensis, et Gerlaco nostre curie notario, qui presencia habuit yn commisso et aliis pluribus fide dignis. An rother und schwarzer Seidenschnur das Siegel das Herzogs zu Ross, den Helm auf dem Haupte, das Schwert in der Rechten, den Schild mit dem schlesischen Adler in der Linken, mit der Umschrift: S. BOLEZLAI DEI GRA DUCIS SLESIE ET DOI. LEGNICZENSIS. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 9, Urkunden der Stadt Brieg. Urkundliche und chronikalische nachrichten über die Stadt Brieg, die dortigen Klöster, die Stadt- und Stiftsgüter bis zum Jahre 1550. Hrsg Dr. C. Grünhagen, Breslau 1870.
Zamknij dokument |